Quintilian:
Institutio oratoria ("Talerens opdragelse") I,I,4-6:
4.
Ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus; <...>.
5.
Has primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur, et natura
tenacissimi sumus eorum quae rudibus animis percepimus: ut sapor quo nova inbuas
durat, nec lanarum colores quibus simplex ille candor mutatus est elui possunt.
Et haec ipsa magis pertinaciter haerent quae deteriora sunt. Nam bona facile
mutantur in peius: quando in bonum verteris vitia? Non adsuescat ergo, ne dum
infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit.
6.
In parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim. Nec de patribus
tantum loquor: nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam
matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistulis traditus, et
Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et
Hortensiae Q. filiae oratio apud triumviros habita legitur non tantum in sexus
honorem.
(Tekst
fra http://www.gmu.edu/departments/fld/CLASSICS/quintilian.institutio1.html
sammenholdt med Quintilien: Institution Oratoire I (livres I-III) ved
Henri Borneque, Paris 1954, I,I,4-6.)
781 tegn (incl. den latinske overskrift) = 0,6 ns.
Tilbage til
Denne side er senest opdateret d. 16.3. 2003 af Elisabeth Nedergaard