Rhetorica ad Herennium

 

 

Uddraget af den latinske tekst stammer med enkelte ændringer fra Søren Hindsholms opsætning af teksten på adressen http://www.hindsholm.dk/soeren/filer/adher.pdf

 

Opsætningen af den latinske tekst svarer til opsætningen i [Cicero] Retorik til Herennius oversat af Søren Hindsholm, Gyldendal 1998 (ISBN 87-00-34016-2)

 

 

Kapitel 1

 

Talerens opgave

 

1.1 Fortale til Gajus Herennius

 

Bog 1, § 1

<...>

 

§ 2

Oratoris officium est de iis rebus posse dicere, quae res ad usum civilem moribus ac legibus constitutae sunt, cum assensione auditorum, quoad eius fieri poterit.

 

 

1.2 De tre talegenrer

Tria sunt genera causarum, quae recipere debet orator:

 

• demonstrativum,

• deliberativum,

• iudiciale.

 

Demonstrativum est quod tribuitur in alicuius certae personae laudem aut vituperationem. Deliberativum est in consultatione, quod habet in se suasionem et dissuasionem. Iudiciale est quod positum est in controversia, quod habet accusationem aut petitionem cum defensione.

 

1.3 Talerens fem opgaver

Nunc quas res oratorem habere oporteat docebimus, deinde quo modo has causas tractari conveniat ostendemus.

 

§ 3

Oportet igitur esse in oratore

 

• inventionem,

• dispositionem,

• elocutionem,

• memoriam,

• pronuntiationem.

 

Inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddunt. Dispositio est ordo et distributio rerum, quae demonstrat quid quibus locis sit collocandum. Elocutio est idoneorum verborum et sententiarum ad inventionem adcommodatio. Memoria est firma animi rerum et verborum et dispositionis receptio. Pronuntiatio est vocis, vultus, gestus moderatio cum venustate.

 

1.4 Teori, efterligning, øvelse

Haec omnia tribus rebus assequi poterimus, arte, imitatione, exercitatione. Ars est praeceptio quae dat certam viam rationemque dicendi. Imitatio est qua inpellimur cum diligenti ratione ut aliquorum similes in dicendo valeamus esse. Exercitatio est assiduus usus consuetudoque dicendi.

 

Quoniam demonstratum est quas causas oratorem recipere quasque res habere conveniret, nunc quemadmodum ad orationem possint officia oratoris accommodari dicendum videtur.

 

Kapitel 2

 

Stofsamling til det juridiske partsindlæg

 

§ 4

Inventio in sex partes orationis consumitur:

 

• exordium,

• narrationem,

• divisionem,

• confirmationem,

• confutationem,

• conclusionem.

 

Exordium est principium orationis per quod animus auditoris vel iudicis constituitur et apparatur ad audiendum. Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum expositio. Divisio est per quam aperimus quid conveniat, quid in controversia sit, per quam exponimus quibus de rebus simus dicturi. Confirmatio est nostrorum argumentorum expositio cum asseveratione. Confutatio est contrariorum locorum dissolutio. Conclusio est artificiosus terminus orationis.

 

Tilbage til

Rhetorica ad Herennium

Retorikforløb i 1g - menu

Latin

 

Denne side er senest opdateret d. 16.3. 2003 af Elisabeth Nedergaard